Зарубежная поэзия · На латинском языке

Gaude, mater Polonia

Зарубежная поэзия О РодинеО Боге и душе
Настройка шрифта
Размер
19
От 14 до 30 пикселей
Шрифт

Gaude, mater Polonia,
Prole fecunda nobili,
Summi regis magnalia
Laude frequenta vigili.

Cujus benigna gratia
Stanislai pontificis
Passionis insignia
Signis fulgent mirificis.

Hic certans pro justicia
Regis non cedit furiae,
Stat pro plebis injuria
Christi miles in acie.

Tyranni truculentiam
Qui dum constanter arguit,
Martyrii victoriam
Membratim caesus meruit.

Novum pandit miraculum
Splendor in sancto coelitus,
Redintegrat corpusculum
Sparsum coelestis medicus.

Sic Stanislaus pontifex
Transit ad coeli curiam,
Ut apud Deum opifex
Nobis imploret veniam.

Poscentes ejus merita
Salutis dona referunt,
Morte praeventi subita
Portum ad vitae redeunt.

Cujus ad tactum annuli
Morbi fugantur turgidi,
Ad locum sancti tumuli
Multi curantur languidi.

Surdis auditus redditur,
Claudis gressus officium,
Mutorum lingua solvitur
Et fugatur daemonium.

Ergo, felix Cracovia,
Sacro dotata corpore,
Deum, qui fecit omnia,
Benedic omni tempore.

Sit trinitati gloria,
Laus, honor, jubilatio
De martyris victoria
Sit nobis exsultatio.

Репетиция

Винцентий из Кельчи

Gaude, mater Polonia

Перед первой строкой нажмите «Начать замер». После последней нажмите «Закончить».

Время чтения0:00
Есть видео или песня на эти стихи? Добавьте ссылку

Войдите, чтобы добавить ссылку на видео или песню.

Обсуждение

Комментарии

0

Комментариев пока нет. Будьте первым.